V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,
2 Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed præmium mortis sacræ
perénnis instet glória.
3 Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.
Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris -
complementarem.
Ant. Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.
Psalmus 18 B
Laus Deo, legis Domino
Estote vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est (Mt 5, 48)
Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam, *
testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda, *
præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
Timor Dómini mundus, pérmanens in sæculum sæculi, *
iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,
desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum, *
et dulcióra super mel et favum stillántem.
Etenim servus tuus erudítur in eis, *
in custodiéndis illis retribútio multa.
Erróres quis intéllegit?
Ab occúltis munda me, *
et a supérbia custódi servum tuum, ne dominétur mei.
Tunc immaculátus ero, *
et emundábor a delícto máximo.
Sint, ut compláceant elóquia oris mei, *
et meditátio cordis mei in conspéctu tuo.
Dómine, adiútor meus *
et redémptor meus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 46
Dominus universorum rex
Sedet ad dexteram Patris, et regni eius non erit finis
Omnes gentes, pláudite mánibus, *
iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
Quóniam Dóminus altíssimus, terríbilis, *
rex magnus super omnem terram.
Subiécit pópulos nobis, *
et gentes sub pédibus nostris.
Elégit nobis hereditátem nostram, *
glóriam Iacob, quem diléxit.
Ascéndit Deus in iúbilo, *
et Dóminus in voce tubæ.
Psállite Deo, psállite; *
psállite regi nostro, psállite.
Quóniam rex omnis terræ Deus, *
psállite sapiénter.
Regnávit Deus super gentes, *
Deus sedet super sedem sanctam suam.
Príncipes populórum congregáti sunt *
cum pópulo Dei Abraham,
quóniam Dei sunt scuta terræ: *
veheménter elevátus est.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 47
Gratiarum actio pro populi salute
Sustulit me in montem magnum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem (Ap 21, 20)
Magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
in civitáte Dei nostri.
Mons sanctus eius collis speciósus, *
exsultátio univérsæ terræ.
Mons Sion, extréma aquilónis, *
cívitas regis magni.
Deus in dómibus eius notus *
factus est ut refúgium.
Quóniam ecce reges congregáti sunt, *
convenérunt in unum.
Ipsi cum vidérunt, sic admiráti sunt, *
conturbáti sunt, diffugérunt;
illic tremor apprehéndit eos, *
dolóres ut parturiéntis.
In spíritu oriéntis *
cónteres naves Tharsis.
Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum,
in civitáte Dei nostri; *
Deus fundávit eam in ætérnum.
Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam *
in médio templi tui.
Secúndum nomen tuum, Deus,
sic et laus tua in fines terræ; *
iustítia plena est déxtera tua.
Lætétur mons Sion,
et exsúltent fíliæ Iudæ *
propter iudícia tua.
Circúmdate Sion et complectímini eam, *
numeráte turres eius.
Pónite corda vestra in virtúte eius,
et percúrrite domos eius, *
ut enarrétis in progénie áltera.
Quóniam hic est Deus, Deus noster
in ætérnum et in sæculum sæculi: *
ipse ducet nos in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.