Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 25 decembris
IN NATIVITATE DOMINI
Sollemnitas

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Candor ætérnæ Deitátis alme,
Christe, tu lumen venis atque vita,
ádvenis morbis hóminum medéla,
porta salútis.

Intonat terræ chorus angelórum
cælicum carmen, nova sæcla dicens,
glóriam Patri, generíque nostro
gáudia pacis.

Qui iaces parvus dóminans et orbi,
Vírginis fructus sine labe sanctæ,
Christe, iam mundo potiáris omni,
semper amándus.

Násceris cælos pátriam datúrus,
unus e nobis, caro nostra factus;
ínnova mentes, trahe caritátis
péctora vinclis.

Cœtus exsúltans canit ecce noster,
ángelis læto sociátus ore,
et Patri tecum parilíque Amóri
cántica laudis. Amen.


Ant. 1 Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te.

Psalmus 2
Messias rex et victor
Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti (Act 4, 27)

Quare fremuérunt gentes, *
et pópuli meditáti sunt inánia?
Astitérunt reges terræ †
et príncipes convenérunt in unum *
advérsus Dóminum et advérsus christum eius:
"Dirumpámus víncula eórum, *
et proiciámus a nobis iugum ipsórum!"
Qui hábitat in cælis irridébit eos, *
Dóminus subsannábit eos.
Tunc loquétur ad eos in ira sua, *
et in furóre suo conturbábit eos:
"Ego autem constítui regem meum *
super Sion, montem sanctum meum!".
Prædicabo decrétum eius: †
Dóminus dixit ad me: "Fílius meus es tu, *
ego hódie génui te.
Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
et possessiónem tuam términos terræ.
Reges eos in virga férrea, *
et tamquam vas fíguli confrínges eos".
Et nunc, reges, intellégite, *
erudímini, qui iudicátis terram.
Servíte Dómino in timóre, *
et exsultáte ei cum tremóre.
Apprehéndite disciplínam, †
ne quándo irascátur, et pereátis de via, *
cum exárserit in brevi ira eius.
Beáti omnes *
qui confídunt in eo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te.

Ant. 2 Tamquam sponsus Dóminus procédens de thálamo suo.

Psalmus 18 A, 2-7
Laus Domini rerum conditoris
Visitavit nos Oriens ex alto... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78. 79)

Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam.
Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces.
In omnem terram exívit sonus eórum, *
et in fines orbis terræ verba eórum.
Soli pósuit tabernáculum in eis, †
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
A fínibus cælórum egréssio eius, †
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est quod se abscondat a calóre eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Tamquam sponsus Dóminus procédens de thálamo suo.

Ant. 3 Diffúsa est grátia in lábiis tuis, proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

Psalmus 44
Regis nuptiæ
Ecce Sponsus venit, exite obviam ei (Mt 25, 6)

Eructávit cor meum verbum bonum, †
dico ego ópera mea regi. *
Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis.
Speciósus forma es præ fíliis hóminum, †
diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime; *
splendóre tuo et ornátu tuo próspere procéde;
currum ascénde propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam. *
Et sagittábit pro te mirabíliter déxtera tua:
sagíttæ tuæ acútæ †
- pópuli sub te cadent - *
in corda inimicórum regis.
Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; *
sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.
Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, †
proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua, *
e dómibus ebúrneis chordæ delectavérunt te.
Fíliæ regum inter honorátas tuas; *
ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.
Audi, fília, et vide, †
et inclína aurem tuam, *
et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;
et concupíscet rex spéciem tuam, *
quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.
Fíliæ Tyri cum munéribus; *
vultum tuum deprecabúntur dívites plebis.
Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
textúris áureis circumamícta.
In véstibus variegátis adducétur regi; *
vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.
Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
adducúntur in domum regis.
Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
constítues eos príncipes super omnem terram.
Memor ero nóminis tui *
in omni generatióne et generatióne;
proptérea pópuli confitebúntur tibi *
in ætérnum et in sæculum sæculi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Diffúsa est grátia in lábiis tuis, proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

V. Verbum caro factum est, allelúia.
R. Et habitávit in nobis, allelúia.



De libro Isaíæ prophétæ
11, 1-10

Radix Iesse

Hæc dicit Dóminus Deus:
Egrediétur virga de radíce Iesse, et flos de radíce eius ascéndet, et requiéscet super eum spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et pietátis, et replébit eum spíritus timóris Dómini.
Non secúndum visiónem oculórum iudicábit, neque secúndum audítum áurium árguet; sed iudicábit in iustítia páuperes, et árguet in æquitáte pro mansuétis terræ; et percútiet terram virga oris sui, et spíritu labiórum suórum interfíciet ímpium. Et erit iustítia cíngulum lumbórum eius, et fides cinctórium renum eius.
Habitábit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubábit; vítulus et leo et ovis simul morabúntur, et puer párvulus minábit eos. Vítulus et ursus pascéntur, simul requiéscent cátuli eórum; et leo quasi bos cómedet páleas. Et delectábitur infans ab úbere super forámine áspidis, et in cavérna réguli qui ablactátus fúerit, manum suam mittet.
Non nocébunt et non occídent in univérso monte sancto meo, quia repléta est terra sciéntia Dómini, sicut aquæ maris operiéntes.
In die illa radix Iesse, qui stat in signum populórum, ipsum gentes deprecabúntur; et erit sepúlcrum eius gloriósum.



R. Hódie nobis cælórum Rex de Vírgine nasci dignátus est, ut hóminem pérditum ad cæléstia regna revocáret: * Gaudet exércitus angelórum: quia salus ætérna humáno géneri appáruit.
V. Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis. R. Gaudet exércitus angelórum: quia salus ætérna humáno géneri appáruit.



Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ
(Sermo 1 in Nativitate Domini, 1-3: PL 54, 190-193)

Agnosce, o christiane, dignitatem tuam!

Salvátor noster, dilectíssimi, hódie natus est, gaudeámus. Neque enim locum fas est ibi esse tristítiæ, ubi natális est vitæ; quæ, consúmpto mortalitátis timóre, nobis íngerit de promíssa æternitáte lætítiam.
Nemo ab huius alacritátis participatióne secérnitur, una cunctis lætítiæ commúnis est rátio: quia Dóminus noster, peccáti mortísque destrúctor, sicut nullum a reátu líberum répperit, ita liberándis ómnibus venit. Exsúltet sanctus, quia propínquat ad palmam. Gáudeat peccátor, quia invitátur ad véniam. Animétur gentílis, quia vocátur ad vitam.
Dei namque Fílius secúndum plenitúdinem témporis, quam divíni consílii inscrutábilis altitúdo dispósuit, reconciliándam auctóri suo natúram géneris assúmpsit humáni, ut invéntor mortis diábolus, per ipsam qua vícerat, vincerétur.
Ab exsultántibus ergo ángelis, nascénte Dómino, Glória in excélsis Deo cánitur, et pax in terra bonæ voluntátis hominibus nuntiátur. Vident enim cæléstem Ierúsalem ex ómnibus mundi géntibus fabricári: de quo inenarrábili divínæ pietátis ópere, quantum lætári debet humílitas hóminum, cum tantum gáudeat sublímitas angelórum?
Agámus ergo, dilectíssimi, grátias Deo Patri, per Fílium eius, in Spíritu Sancto, qui propter multam misericórdiam suam, qua diléxit nos, misértus est nostri; et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Christo, ut essémus in ipso nova creatúra, novúmque figméntum.
Deponámus ergo véterem hóminem cum áctibus suis; et adépti participatiónem generatiónis Christi, carnis renuntiémus opéribus.
Agnósce, o christiáne, dignitátem tuam, et, divínæ consors factus natúræ, noli in véterem vilitátem degéneri conversatióne redíre. Meménto cuius cápitis et cuius córporis sis membrum. Reminíscere quia érutus de potestáte tenebrárum, translátus es in Dei lumen et regnum.
Per baptísmatis sacraméntum Spíritus Sancti factus es templum: noli tantum habitatórem pravis de te áctibus effugáre, et diáboli te íterum subícere servitúti: quia prétium tuum sanguis est Christi.



R. Hódie nobis de cælo pax vera descéndit: * Hódie per totum mundum mellíflui facti sunt cæli.
V. Hódie illúxit dies redemptiónis novæ, præparatiónis antíquæ, felicitátis ætérnæ. R. Hódie per totum mundum mellíflui facti sunt cæli.


Pro vigilia protracta, hic adduntur cantica, ut in Appendice, et Evangelium de Missa in vigilia.
Post Evangelium vel, si non protrahitur vigilia, post responsorium dicitur
Te Deum.
Deinde, nisi Missa in nocte statim sequatur Officium lectionis publice celebratum, dicitur:


Orémus. Deus, qui humánæ substántiæ dignitátem et mirabíliter condidísti et mirabílius reformásti, da, quæsumus, nobis eius divinitátis esse consórtes, qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.

Si vero Missa sequatur, loco Te Deum dicitur Glória in excélsis et, omissis ritibus introductionis, statim dicitur oratio Missæ. Deinde fiunt lectiones.
In eadem nocte Nativitatis, veritas Horarum impedit regulariter ne Laudes matutinæ statim post Missam de nocte celebrentur.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)