Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 25 decembris
IN NATIVITATE DOMINI
Sollemnitas

Tertia



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Nunc, Sancte, nobis, Spíritus,
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem,
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.


Ant. Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis, quæ dicebántur de illo.

Psalmus 18 B
Laus Deo, legis Domino
Estote vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est (Mt 5, 48)

Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam, *
testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda, *
præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
Timor Dómini mundus, pérmanens in sæculum sæculi, *
iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,
desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum, *
et dulcióra super mel et favum stillántem.
Etenim servus tuus erudítur in eis, *
in custodiéndis illis retribútio multa.
Erróres quis intéllegit? †
Ab occúltis munda me, *
et a supérbia custódi servum tuum, ne dominétur mei.
Tunc immaculátus ero, *
et emundábor a delícto máximo.
Sint, ut compláceant elóquia oris mei, *
et meditátio cordis mei in conspéctu tuo.
Dómine, adiútor meus *
et redémptor meus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 46
Dominus universorum rex
Sedet ad dexteram Patris, et regni eius non erit finis

Omnes gentes, pláudite mánibus, *
iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
Quóniam Dóminus altíssimus, terríbilis, *
rex magnus super omnem terram.
Subiécit pópulos nobis, *
et gentes sub pédibus nostris.
Elégit nobis hereditátem nostram, *
glóriam Iacob, quem diléxit.
Ascéndit Deus in iúbilo, *
et Dóminus in voce tubæ.
Psállite Deo, psállite; *
psállite regi nostro, psállite.
Quóniam rex omnis terræ Deus, *
psállite sapiénter.
Regnávit Deus super gentes, *
Deus sedet super sedem sanctam suam.
Príncipes populórum congregáti sunt *
cum pópulo Dei Abraham,
quóniam Dei sunt scuta terræ: *
veheménter elevátus est.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 47
Gratiarum actio pro populi salute
Sustulit me in montem magnum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem (Ap 21, 20)

Magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
in civitáte Dei nostri.
Mons sanctus eius collis speciósus, *
exsultátio univérsæ terræ.
Mons Sion, extréma aquilónis, *
cívitas regis magni.
Deus in dómibus eius notus *
factus est ut refúgium.
Quóniam ecce reges congregáti sunt, *
convenérunt in unum.
Ipsi cum vidérunt, sic admiráti sunt, *
conturbáti sunt, diffugérunt;
illic tremor apprehéndit eos, *
dolóres ut parturiéntis.
In spíritu oriéntis *
cónteres naves Tharsis.
Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, †
in civitáte Dei nostri; *
Deus fundávit eam in ætérnum.
Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam *
in médio templi tui.
Secúndum nomen tuum, Deus, †
sic et laus tua in fines terræ; *
iustítia plena est déxtera tua.
Lætétur mons Sion, †
et exsúltent fíliæ Iudæ *
propter iudícia tua.
Circúmdate Sion et complectímini eam, *
numeráte turres eius.
Pónite corda vestra in virtúte eius, †
et percúrrite domos eius, *
ut enarrétis in progénie áltera.
Quóniam hic est Deus, Deus noster †
in ætérnum et in sæculum sæculi: *
ipse ducet nos in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis, quæ dicebántur de illo.


Tit 2, 11-12

Appáruit grátia Dei salvatóris nostri ómnibus homínibus, erúdiens nos ut, abnegántes impietátem et sæculária desidéria, sóbrie et iuste et pie vivámus in hoc sæculo.

V. Recordátus est Dóminus misericórdiæ suæ, allelúia.
R. Et veritátis suæ dómui Israel, allelúia.



Orémus. Deus, qui humánæ substántiæ dignitátem et mirabíliter condidísti et mirabílius reformásti, da, quæsumus, nobis eius divinitátis esse consórtes, qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps. Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)