Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 25 decembris
IN NATIVITATE DOMINI
Sollemnitas

II Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Christe, redémptor ómnium,
ex Patre, Patris Unice,
solus ante princípium
natus ineffabíliter,

Tu lumen, tu splendor Patris,
tu spes perénnis ómnium,
inténde quas fundunt preces
tui per orbem sérvuli.

Salútis auctor, récole
quod nostri quondam córporis,
ex illibáta Vírgine
nascéndo, formam súmpseris.

Hic præsens testátur dies,
currens per anni círculum,
quod solus a sede Patris
mundi salus advéneris;

Hunc cælum, terra, hunc mare,
hunc omne quod in eis est,
auctórem advéntus tui
laudat exsúltans cántico.

Nos quoque, qui sancto tuo
redémpti sumus sánguine,
ob diem natális tui
hymnum novum concínimus.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Tecum princípium in die virtútis tuæ, in splendóribus sanctórum, ex útero ante lucíferum génui te.

Psalmus 109, 1-5. 7
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25)

Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum".
Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te.
Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech".
Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges.
De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Tecum princípium in die virtútis tuæ, in splendóribus sanctórum, ex útero ante lucíferum génui te.

Ant. 2 Apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.

Psalmus 129
De profundis clamavi
Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Mt 1, 21)

De profúndis clamávi ad te, Dómine; *
Dómine, exáudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendéntes *
in vocem deprecatiónis meæ.
Si iniquitátes observáveris, Dómine, *
Dómine, quis sustinébit?
Quia apud te propitiátio est, *
et timébimus te.
Sustínui te, Dómine; †
sustínuit ánima mea in verbo eius, *
sperávit ánima mea in Dómino.
Magis quam custódes auróram, *
speret Israel in Dómino.
Quia apud Dóminum misericórdia, *
et copiósa apud eum redémptio.
Et ipse rédimet Israel *
ex ómnibus iniquitátibus eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.

Ant. 3 In princípio et ante sæcula Deus erat Verbum: ipse natus est hódie Salvátor mundi.

Canticum (Col 1, 12-20)
Christus primogenitus omnis creaturæ
et primogenitus ex mortuis

Grátias agámus Deo Patri, *
qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine,
qui erípuit nos de potestáte tenebrárum *
et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
remissiónem peccatórum.
Qui est imágo Dei invisíbilis, *
primogénitus omnis creatúræ;
quóniam in ipso cóndita sunt univérsa †
in cælis et in terra, *
visibília et invisibília,
sive throni sive dominatiónes *
sive principátus sive potestátes:
ómnia per ipsum et in ipso creáta sunt, †
et ipse est ante omnes, *
et ómnia in ipso constant.
Et ipse est caput córporis Ecclésiæ †
qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
ut sit in ómnibus ipse primátum tenens;
quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem inhabitáre, *
et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
pacíficans per sánguinem crucis eius *
sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In princípio et ante sæcula Deus erat Verbum: ipse natus est hódie Salvátor mundi.


1 Io 1, 1-3

Quod fuit ab inítio, quod audívimus, quod vídimus óculis nostris, quod perspéximus et manus nostræ contrectavérunt de Verbo vitæ, et vita manifestáta est, et vídimus et testámur et annuntiámus vobis vitam ætérnam, quæ erat apud Patrem et appáruit nobis, quod vídimus et audívimus, annuntiámus vobis, ut et vos societátem habeátis nobíscum, et socíetas nostra sit cum Patre et cum Fílio eius Iesu Christo.



V.  Verbum caro factum est, * Allelúia, allelúia.
R.  Verbum caro factum est, / Allelúia, allelúia.
V.  Et habitávit in nobis.
R.  Allelúia, allelúia.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Verbum caro factum est, / Allelúia, allelúia.


Lc 1, 46-55

Ant. Hódie Christus natus est; hódie Salvátor appáruit; hódie in terra canunt ángeli, lætántur archángeli; hódie exsúltant iusti, dicéntes: Glória in excélsis Deo, allelúia.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Hódie Christus natus est; hódie Salvátor appáruit; hódie in terra canunt ángeli, lætántur archángeli; hódie exsúltant iusti, dicéntes: Glória in excélsis Deo, allelúia.



Christum iubilántes celebrémus, in cuius nativitáte ángeli pacem mundo nuntiavérunt, et devótis ánimis exorémus:
Natívitas tua pacem cunctis áfferat.

Reple, Dómine, ómnibus bonis Ecclésiam tuam,
- quam nativitátis tuæ mystério consoláris.
Natívitas tua pacem cunctis áfferat.

Qui, princeps pastórum venísti, et nostrárum epíscopus animárum,
- papam et epíscopos nostros fidéles redde dispensatóres multifórmis grátiæ tuæ.
Natívitas tua pacem cunctis áfferat.

Rex æternitátis, qui, nascens, brevi vitæ spátio circumscribi et hóminum vicissitúdines experíri voluísti,
- nos cadúcos et mortáles æternitátis tuæ redde consórtes.
Natívitas tua pacem cunctis áfferat.

Qui, a sæculis exspectátus, in plenitúdine témporis venísti,
- manifésta præséntiam tuam iis, qui adhuc te exspéctant.
Natívitas tua pacem cunctis áfferat.

Qui, caro factus, humánam substántiam morte corrúptam restaurásti,
- defúnctis tuam plenam restauratiónem concéde.
Natívitas tua pacem cunctis áfferat.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui humánæ substántiæ dignitátem et mirabíliter condidísti et mirabílius reformásti, da, quæsumus, nobis eius divinitátis esse consórtes, qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)