WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 17 decembris A.D. 2024
Hebdomada III psalterii
Hebdomada III Adventus

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prævia,
qua nos redémit, grátia.

Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exæstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.

Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sæculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.

At nos secúndus præmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.

Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.

Te, Christe, solum quærimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.


Ant. 1 Egrediétur Dóminus de loco sancto suo; véniet, ut salvet pópulum suum.

Psalmus 84
Propinqua est salus nostra
In terram delapso Salvatore nostro, benedixit Deus terram suam (Origenes)

Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua, *
convertísti captivitátem Iacob.
Remisísti iniquitátem plebis tuæ, *
operuísti ómnia peccáta eórum.
Contraxísti omnem iram tuam, *
revertísti a furóre indignatiónis tuæ.
Convérte nos, Deus, salutáris noster, *
et avérte iram tuam a nobis.
Numquid in ætérnum irascéris nobis, *
aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
Nonne tu convérsus vivificábis nos, *
et plebs tua lætábitur in te?
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, *
et salutáre tuum da nobis.
Audiam quid loquátur Dóminus Deus, †
quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos, *
et ad eos qui convertúntur corde.
Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus, *
ut inhábitet glória in terra nostra.
Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, *
iustítia et pax osculátæ sunt.
Véritas de terra orta est, *
et iustítia de cælo prospéxit.
Etenim Dóminus dabit benignitátem, *
et terra nostra dabit fructum suum.
Iustítia ante eum ambulábit, *
et ponet in via gressus suos.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Egrediétur Dóminus de loco sancto suo; véniet, ut salvet pópulum suum.

Ant. 2 Urbs fortitúdinis nostræ Sion, Salvátor ponétur in ea murus et antemurále; aperíte portas, quia nobíscum Deus, allelúia.

Canticum (Is 26, 1-4. 7-9. 12)
Hymnus post victoriam de hostibus
Murus civitatis habet fundamenta duodecim (Cf. Ap 21, 14)

Urbs fortitúdinis nostræ Sion, *
Salvátor ponétur in ea murus et antemurále.
Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta, *
custódiens veritátem.
Vetus error ábiit; †
servábis pacem, *
pacem, quia in te sperávimus.
Sperástis in Dómino in sæculis ætérnis, *
in Dómino Deo forti in perpétuum.
Sémita iusti recta est, *
rectus callis iusti ad ambulándum.
Et in sémita iudiciórum tuórum, Dómine, sustinúimus te; *
nomen tuum et memoriále tuum in desidério ánimæ.
Anima mea desiderávit te in nocte, *
sed et spíritu meo in præcórdiis meis de mane vigilábo ad te.
Cum féceris iudícia tua in terra, *
iustítiam discent habitatóres orbis.
Dómine, dabis pacem nobis; *
ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Urbs fortitúdinis nostræ Sion, Salvátor ponétur in ea murus et antemurále; aperíte portas, quia nobíscum Deus, allelúia.

Ant. 3 Ut cognoscámus, Dómine, in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum.

Psalmus 66
Omnes gentes Domino confiteantur
Notum sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei (Act 28, 28)

Deus misereátur nostri, et benedícat nobis; *
illúminet vultum suum super nos.
Ut cognoscátur in terra via tua, *
in ómnibus géntibus salutáre tuum.
Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
confiteántur tibi pópuli omnes.
Læténtur et exsúltent gentes, †
quóniam iúdicas pópulos in æquitáte, *
et gentes in terra dírigis.
Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
confiteántur tibi pópuli omnes.
Terra dedit fructum suum; *
benedícat nos Deus, Deus noster;
benedícat nos Deus, *
et métuant eum omnes fines terræ.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ut cognoscámus, Dómine, in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum.


Is 11, 1-3a

Egrediétur virga de stirpe Iesse, et flos de radíce eius ascéndet; et requiéscet super eum spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et timóris Dómini; et delíciæ eius in timóre Dómini.



V.  Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus.
R.  Super te, Ierúsalem, / Oriétur Dóminus.
V.  Et glória eius in te vidébitur.
R.  Oriétur Dóminus.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Super te, Ierúsalem, / Oriétur Dóminus.


Lc 1, 68-79

Ant. Scitóte quia prope est regnum Dei; amen dico vobis quia non tardábit.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitávit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Scitóte quia prope est regnum Dei; amen dico vobis quia non tardábit.



Deum Patrem, qui antíqua dispositióne pópulum suum salváre státuit, orémus dicéntes:
Custódi plebem tuam, Dómine.

Deus, qui pópulo tuo germen iustítiæ promisísti,
- custódi sanctitátem Ecclésiæ tuæ.
Custódi plebem tuam, Dómine.

Inclína cor hóminum, Deus, in verbum tuum,
- et confírma fidéles tuos sine queréla in sanctitáte.
Custódi plebem tuam, Dómine.

Consérva nos in dilectióne Spíritus tui,
- ut Fílii tui, qui ventúrus est, misericórdiam suscipiámus.
Custódi plebem tuam, Dómine.

Confírma nos, Deus clementíssime, usque in finem,
- in diem advéntus Dómini nostri Iesu Christi.
Custódi plebem tuam, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, humánæ cónditor et redémptor natúræ, qui Verbum tuum in útero perpétuæ virginitátis carnem assúmere voluísti, réspice propítius ad preces nostras, ut Unigénitus tuus, nostra humanitáte suscépta, nos divíno suo consórtio sociáre dignétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)