WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 17 decembris A.D. 2024
Hebdomada III psalterii
Hebdomada III Adventus

Sexta



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.

In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.

Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu inter mulíeres.

Psalmus 118, 97-104
XIII (Mem)

Quómodo diléxi legem tuam, Dómine; *
tota die meditátio mea est.
Super inimícos meos sapiéntem me fecit præcéptum tuum, *
quia in ætérnum mihi est.
Super omnes docéntes me prudens factus sum, *
quia testimónia tua meditátio mea est.
Super senes intelléxi, *
quia mandáta tua servávi.
Ab omni via mala prohíbui pedes meos, *
ut custódiam verba tua.
A iudíciis tuis non declinávi, *
quia tu legem posuísti mihi.
Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, *
super mel ori meo.
A mandátis tuis intelléxi; *
proptérea odívi omnem viam mendácii.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 73
Lamentatio propter templum vastatum
Nolite timere eos qui occidunt corpus (Mt 10, 28)

I

Ut quid, Deus, reppulísti in finem, *
irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ?
Memor esto congregatiónis tuæ, *
quam possedísti ab inítio.
Redemísti virgam hereditátis tuæ, *
mons Sion in quo habitásti.
Leva gressus tuos in ruínas sempitérnas: *
ómnia vastávit inimícus in sancto.
Rugiérunt qui odérunt te in médio congregatiónis tuæ. *
Posuérunt signa sua in signa.
Visi sunt quasi in altum secúrim vibrántes *
in silva condénsa.
Excidérunt iánuas eius in idípsum; *
in secúri et áscia deiecérunt.
Incendérunt igni sanctuárium tuum, *
in terram polluérunt tabernáculum nóminis tui;
dixérunt in corde suo: "Opprimámus eos simul". *
Combussérunt omnes congregatiónes Dei in terra.
Signa nostra non vídimus, †
iam non est prophéta, *
et apud nos non est qui cognóscat ámplius.
Usquequo, Deus, improperábit inimícus, *
spernet adversárius nomen tuum in finem?
Ut quid avértis manum tuam, *
et tenes déxteram tuam in médio sinu tuo?
Deus autem rex noster ante sæcula, *
operátus est salútes in médio terræ.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

II

Tu conscidísti in virtúte tua mare, *
contribulásti cápita dracónum in aquis.
Tu confregísti cápita Levíathan, *
dedísti eum escam monstris maris.
Tu dirupísti fontes et torréntes; *
tu siccásti flúvios perénnes.
Tuus est dies et tua est nox, *
tu fabricátus es luminária et solem.
Tu statuísti omnes términos terræ, *
æstátem et híemem, tu plasmásti ea.
Memor esto huius: †
inimícus improperávit Dómino, *
et pópulus insípiens sprevit nomen tuum.
Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi, *
et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
Réspice in testaméntum, *
quia repléta sunt latíbula terræ tentóriis violéntiæ.
Ne revertátur húmilis factus confúsus; *
pauper et inops laudábunt nomen tuum.
Exsúrge, Deus, iúdica causam tuam; †
memor esto improperiórum tuórum, *
quæ ab insipiénte fiunt tota die.
Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum; *
tumúltus eórum, qui insúrgunt, ascéndit semper.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu inter mulíeres.


Is 4, 3

Omnis qui relíctus fúerit in Sion et resíduus in Ierúsalem, sanctus vocábitur, omnis qui scriptus est, ad vitam in Ierúsalem.

V. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui.
R. Vísita nos in salutári tuo.



Orémus. Deus, humánæ cónditor et redémptor natúræ, qui Verbum tuum in útero perpétuæ virginitátis carnem assúmere voluísti, réspice propítius ad preces nostras, ut Unigénitus tuus, nostra humanitáte suscépta, nos divíno suo consórtio sociáre dignétur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)