Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sæculum:
talis decet partus Deum.
2 Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.
3 Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.
4 Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.
5 Æquális ætérno Patri,
carnis tropæo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.
6 Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.
7 Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.
Ant. 1
Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
Psalmus 67
Triumphalis ingressus Domini
Ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus (Eph 4, 10)
I
Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
Sicut dissipátur fumus, tu díssipas;
sicut fluit cera a fácie ignis, *
sic péreunt peccatóres a fácie Dei.
Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei, *
et delecténtur in lætítia.
Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius;
iter fácite ei qui fertur super nubes: *
Dóminus nomen illi.
Iubiláte in conspéctu eius;
pater orphanórum et iudex viduárum, *
Deus in habitáculo sancto suo.
Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo,
qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra.
Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
cum pertransíres in desérto, terra mota est,
étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
a fácie Dei Israel.
Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.
Animália tua habitábant in ea, *
parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
Ant. 2
Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
II
Dóminus dabit verbum; *
vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:
"Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
et spécies domus dívidit spólia.
Et vos dormítis inter médias caulas: *
alæ colúmbæ nitébant argénto, et pennæ eius pallóre auri.
Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
nive dealbátur Selmon".
Mons Dei mons Basan, *
mons cacúminum mons Basan.
Ut quid invidétis, montes cacúminum,
monti in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
Etenim Dóminus habitábit in finem.
Currus Dei decem mília mílium: *
Dóminus venit de Sina in sancta.
Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem;
accepísti in donum hómines, *
ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum.
Benedíctus Dóminus die cotídie; *
portábit nos Deus salutárium nostrórum.
Deus noster, Deus ad salvándum; *
et Dómini, Dómini éxitus mortis.
Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis.
Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
redúcam de profúndo maris,
ut intingátur pes tuus in sánguine, *
lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat".
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
Ant. 3
Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
III
Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.
Præcédunt cantóres,
postrémi véniunt psalléntes, *
in médio iuvénculæ tympanístriæ.
"In ecclésiis benedícite Deo, *
Dómino, vos de fóntibus Israel".
Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos,
príncipes Iuda cum turma sua, *
príncipes Zábulon, príncipes Néphthali.
Manda, Deus, virtúti tuæ; *
confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
A templo tuo in Ierúsalem *
tibi áfferent reges múnera.
Increpa feram arúndinis,
congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
prostérnant se cum láminis argénti.
Díssipa gentes quæ bella volunt.
Vénient optimátes ex Ægýpto, *
Æthiópia prævéniet manus suas Deo.
Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino,
psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
ecce dabit vocem suam, vocem virtútis.
Tribúite virtútem Deo.
Super Israel magnificéntia eius *
et virtus eius in núbibus.
Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo,
Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ; *
benedíctus Deus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
V.
Annúntiat Dóminus verbum suum Iacob.
R.
Iustítias et iudícia sua Israel.