WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 24 decembris A.D. 2024
Hebdomada IV psalterii
Hebdomada IV Adventus

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prævia,
qua nos redémit, grátia.

Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exæstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.

Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sæculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.

At nos secúndus præmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.

Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.

Te, Christe, solum quærimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.


Ant. 1 Egrediétur Dóminus de loco sancto suo; véniet, ut salvet pópulum suum.

Psalmus 100
Iusti principis confessio
Si diligitis me, mandata mea servate (Io 14, 15)

Misericórdiam et iudícium cantábo; *
tibi, Dómine, psallam.
Intéllegam in via immaculáta; *
quando vénies ad me?
Perambulábam in innocéntia cordis mei, *
in médio domus meæ.
Non proponébam ante óculos meos rem iniústam, †
faciéntem prævaricatiónes odívi, *
non adhæsit mihi.
Cor pravum declinábat a me, *
malígnum non cognoscébam.
Detrahéntem secréto próximo suo *
hunc cessáre faciébam;
supérbum óculo et inflátum corde *
hunc non sustinébam.
Oculi mei ad fidéles terræ, ut sédeant mecum; *
qui ámbulat in via immaculáta, hic mihi ministrábat.
Non habitábit in médio domus meæ qui facit supérbiam; *
qui lóquitur iníqua non stabit in conspéctu oculórum meórum.
In matutíno cessáre fáciam omnes peccatóres terræ, *
ut dispérdam de civitáte Dómini omnes operántes iniquitátem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Egrediétur Dóminus de loco sancto suo; véniet, ut salvet pópulum suum.

Ant. 2 Urbs fortitúdinis nostræ Sion, Salvátor ponétur in ea murus et antemurále; aperíte portas, quia nobíscum Deus, allelúia.

Canticum (Dan 3, 26-27. 29. 34-41)
Oratio Azariæ in fornace
Pœnitemini et convertimini, ut deleantur peccata vestra (Act 3, 19)

Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, *
et laudábile et gloriósum nomen tuum in sæcula;
quia iustus es in ómnibus, *
quæ fecísti nobis.
Peccávimus enim et iníque égimus recedéntes a te: *
et delíquimus in ómnibus.
Ne, quæsumus, tradas nos in perpétuum propter nomen tuum *
et ne díssipes testaméntum tuum,
neque áuferas misericórdiam tuam a nobis †
propter Abraham diléctum tuum *
et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum,
quibus locútus es póllicens quod multiplicáres semen eórum *
sicut stellas cæli et sicut arénam, quæ est in lítore maris;
quia, Dómine, imminúti sumus plus quam omnes gentes, *
sumúsque húmiles in univérsa terra hódie propter peccáta nostra,
et non est in témpore hoc princeps *
et dux et prophéta, neque holocáustum,
neque sacrifícium, neque oblátio, neque incénsum, *
neque locus primitiárum coram te,
ut possímus inveníre misericórdiam tuam; *
sed in ánimo contrito et spíritu humilitátis suscipiámur;
sicut in holocáusto aríetum et taurórum *
et sicut in mílibus agnórum pínguium,
sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, †
ut pláceat tibi, *
quóniam non est confúsio confidéntibus in te.
Et nunc séquimur te in toto corde, *
et timémus te et quærimus fáciem tuam.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Urbs fortitúdinis nostræ Sion, Salvátor ponétur in ea murus et antemurále; aperíte portas, quia nobíscum Deus, allelúia.

Ant. 3 Ut cognoscámus, Dómine, in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum.

Psalmus 143, 1-10
Pro victoria et pace
Omnia possum in eo qui me confortat (Phil 4, 13)

Benedíctus Dóminus, præsídium meum, †
qui docet manus meas ad prœlium, *
et dígitos meos ad bellum.
Misericórdia mea et fortitúdo mea, *
refúgium meum et liberátor meus;
scutum meum, et in ipso sperávi, *
qui subdit pópulum meum sub me.
Dómine, quid est homo, quod agnóscis eum, *
aut fílius hóminis, quod réputas eum?
Homo vanitáti símilis factus est, *
dies eius sicut umbra prætériens.
Dómine, inclína cælos tuos, et descénde; *
tange montes, et fumigábunt.
Fúlgura coruscatiónem, et díssipa eos; *
emítte sagíttas tuas, et contúrba eos.
Emítte manum tuam de alto; †
éripe me et líbera me de aquis multis, *
de manu filiórum alienigenárum,
quorum os locútum est vanitátem, *
et déxtera eórum déxtera mendácii.
Deus, cánticum novum cantábo tibi, *
in psaltério decachórdo psallam tibi,
qui das salútem régibus, *
qui rédimis David servum tuum de gládio malígno.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ut cognoscámus, Dómine, in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum.


Is 11, 1-3a

Egrediétur virga de stirpe Iesse, et flos de radíce eius ascéndet; et requiéscet super eum Spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et timóris Dómini; et delícia eius in timóre Dómini.



V.  Crástina die * Delébitur iníquitas terræ.
R.  Crástina die / Delébitur iníquitas terræ.
V.  Et regnábit super nos Salvátor mundi.
R.  Delébitur iníquitas terræ.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Crástina die / Delébitur iníquitas terræ.


Lc 1, 68-79

Ant. Compléti sunt dies Maríæ ut páreret Fílium suum primogénitum.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitávit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Compléti sunt dies Maríæ ut páreret Fílium suum primogénitum.



Christum redemptórem, fratres caríssimi, devotióne mentis orémus, qui véniet cum glória et potestáte magna, atque súpplices invocémus:
Veni, Dómine Iesu.

Christe Dómine, qui excélsus in fortitúdine vénies, réspice humília nostra,
- ut dignos nos fácias munéribus tuis.
Veni, Dómine Iesu.

Qui Evangélium homínibus manifestáre venísti,
- da tuam nos semper prædicáre salútem.
Veni, Dómine Iesu.

Tu, qui es benedíctus et vivis et ómnia regis,
- da nos gaudéntes exspectáre beátam spem et advéntum magnificéntiæ tuæ.
Veni, Dómine Iesu.

Et nos, qui advéntus tui grátiæ anhelámus,
- divinitátis tuæ múnere consoláre.
Veni, Dómine Iesu.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Festína, quæsumus, ne tardáveris, Dómine Iesu, ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte confídunt. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)