V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Ternis horárum términis
volútis, dante Dómino,
trinum perfécte et únicum
ipsum devóti psállimus.
2 Sacrum Dei mystérium
puro tenéntes péctore,
Petri magístri régula
signo salútis pródita.
3 Et nos psallámus spíritu,
hæréntes sic apóstolis,
ut plantas adhuc débiles
Christi virtúte dírigant.
4 Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.
Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.
Ant. María dixit: Qualis est ista salutátio? quia conturbáta est ánima mea, et quia paritúra sum Regem, qui claustrum virginitátis meæ non violábit.
Psalmus 118, 137-144
XVIII (Sade)
Iustus es, Dómine, *
et rectus in iudíciis tuis.
Mandásti in iustítia testimónia tua, *
et in veritáte nimis.
Consúmpsit me zelus meus, *
quia oblíti sunt verba tua inimíci mei.
Ignítum elóquium tuum veheménter, *
et servus tuus diléxit illud.
Adulescéntulus sum ego et contémptus; *
mandáta tua non sum oblítus.
Iustítia tua iustítia in ætérnum, *
et lex tua véritas.
Tribulátio et angústia invenérunt me; *
præcépta tua delectátio mea est.
Iustítia testimónia tua in ætérnum; *
intelléctum da mihi, et vivam.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 87
Hominis graviter ægrotantis oratio
Hæc est hora vestra et potestas tenebrarum (Lc 22, 53)
I
Dómine, Deus salútis meæ, *
in die clamávi et nocte coram te.
Intret in conspéctu tuo orátio mea, *
inclína aurem tuam ad precem meam.
Quia repléta est malis ánima mea, *
et vita mea inférno appropinquávit.
Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum, *
factus sum sicut homo sine adiutório.
Inter mórtuos stratum meum, *
sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris;
quorum non es memor ámplius, *
et ipsi de manu tua abscíssi sunt.
Posuísti me in lacu inferióri, *
in tenebrósis et in umbra mortis.
Super me gravátus est furor tuus, *
et omnes fluctus tuos induxísti super me.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
II
Longe fecísti notos meos a me, *
posuísti me abominatiónem eis;
conclúsus sum et non egrédiar; *
óculi mei languérunt præ afílictióne.
Clamávi ad te, Dómine, tota die, *
expándi ad te manus meas.
Numquid mórtuis fácies mirabília, *
aut surgent umbræ et confitebúntur tibi?
Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam, *
et veritátem tuam in loco perditiónis?
Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua, *
et iustítia tua in terra obliviónis?
Et ego ad te, Dómine, clamávi, *
et mane orátio mea prævéniet te.
Ut quid, Dómine, repéllis ánimam meam, *
abscóndis fáciem tuam a me?
Pauper sum ego et móriens a iuventúte mea; *
portávi pavóres tuos et conturbátus sum.
Super me transiérunt iræ tuæ, *
et terróres tui evertérunt me.
Circuiérunt me sicut aqua tota die, *
circumdedérunt me simul.
Elongásti a me amícum et próximum, *
et noti mei sunt ténebræ.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. María dixit: Qualis est ista salutátio? quia conturbáta est ánima mea, et quia paritúra sum Regem, qui claustrum virginitátis meæ non violábit.