WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 24 decembris A.D. 2024
IN NATIVITATE DOMINI
Sollemnitas

I Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Christe, redémptor ómnium,
ex Patre, Patris Unice,
solus ante princípium
natus ineffabíliter,

Tu lumen, tu splendor Patris,
tu spes perénnis ómnium,
inténde quas fundunt preces
tui per orbem sérvuli.

Salútis auctor, récole
quod nostri quondam córporis,
ex illibáta Vírgine
nascéndo, formam súmpseris.

Hic præsens testátur dies,
currens per anni círculum,
quod solus a sede Patris
mundi salus advéneris;

Hunc cælum, terra, hunc mare,
hunc omne quod in eis est,
auctórem advéntus tui
laudat exsúltans cántico.

Nos quoque, qui sancto tuo
redémpti sumus sánguine,
ob diem natális tui
hymnum novum concínimus.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Rex pacíficus magnificátus est, cuius vultum desíderat univérsa terra.

Psalmus 112
Laudabile nomen Domini
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Lc 1, 52)

Laudáte púeri Dómini, *
laudáte nomen Dómini.
Sit nomen Dómini benedíctum *
ex hoc nunc et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occásum *
laudábile nomen Dómini.
Excélsus super omnes gentes Dóminus, *
super cælos glória eius.
Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, *
et humília réspicit in cælo et in terra?
Súscitans de terra ínopem, *
de stércore érigens páuperem,
ut cóllocet eum cum princípibus, *
cum princípibus pópuli sui.
Qui habitáre facit stérilem in domo, *
matrem filiórum lætántem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Rex pacíficus magnificátus est, cuius vultum desíderat univérsa terra.

Ant. 2 Emíttit elóquium suum in terram, velóciter currit sermo eius.

Psalmus 147
Instauratio Ierusalem
Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni (Ap 21, 9)

Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion.
Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
Qui pósuit fines tuos pacem, *
et ádipe fruménti sátiat te.
Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit.
Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Emíttit elóquium suum in terram, velóciter currit sermo eius.

Ant. 3 Verbum supérnum, a Patre ante témpora génitum, hódie pro nobis caro factum exinanívit semetípsum.

Canticum (Phil 2, 6-11)
De Christo, servo Dei

Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,
sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
in similitúdinem hóminum factus *
et hábitu invéntus ut homo.
Humiliávit semetípsum †
factus obœdiens usque ad mortem, *
mortem autem crucis.
Propter quod et Deus illum exaltávit †
et donávit illi nomen, *
quod est super omne nomen,
ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
cæléstium et terréstrium et infernórum,
et omnis lingua confiteátur: *
"Dóminus Iesus Christus!" in glóriam Dei Patris.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Verbum supérnum, a Patre ante témpora génitum, hódie pro nobis caro factum exinanívit semetípsum.


Gal 4, 4-5

Ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus.



V.  Hódie sciétis * Quia véniet Dóminus.
R.  Hódie sciétis / Quia véniet Dóminus.
V.  Et mane vidébitis glóriam eius.
R.  Quia véniet Dóminus.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Hódie sciétis / Quia véniet Dóminus.


Lc 1, 46-55

Ant. Cum ortus fúerit sol de cælo, vidébitis Regem regum procedéntem a Patre, tamquam sponsum de thálamo suo.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salutári meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Cum ortus fúerit sol de cælo, vidébitis Regem regum procedéntem a Patre, tamquam sponsum de thálamo suo.



Christum adorémus, qui semetípsum exinanívit formam servi accípiens, ac tentátus est per ómnia pro similitúdine absque peccáto. Ardénti fide eum precémur:
Per nativitátem tuam succúrre redémptis.

Qui, mundum ingrédiens, ætátem novam a prophétis prædíctam instaurásti,
- fac ut semper in novas ætátes tua iuvenéscat Ecclésia.
Per nativitátem tuam succúrre redémptis.

Qui humánam infirmitátem assumpsísti,
- sis cæcis lumen, debílibus fortitúdo, míseris consolátio.
Per nativitátem tuam succúrre redémptis.

Qui pauper et húmilis násceris,
- réspice páuperes et propítius consoláre.
Per nativitátem tuam succúrre redémptis.

Qui terréna nativitáte tua ómnibus de promíssa æternitáte lætítiam íngeris,
- cæléstis spe nativitátis moriéntium corda lætífica.
Per nativitátem tuam succúrre redémptis.

Qui in terram descendísti, ut omnes in cælum addúceres,
- in glória tibi coniúnge defúnctos.
Per nativitátem tuam succúrre redémptis.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui nos redemptiónis nostræ ánnua exspectatióne lætíficas, præsta, ut Unigénitum tuum, quem læti suscípimus redemptórem, veniéntem quoque iúdicem secúri vidére mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)