V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Nunc, Sancte, nobis, Spíritus,
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.
2 Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.
3 Per te sciámus da Patrem,
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
Ant. Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis, quæ dicebántur de illo.
Psalmus 118, 153-160
XX (Res)
Vide humiliatiónem meam, et éripe me, *
quia legem tuam non sum oblítus.
Iúdica causam meam, et rédime me; *
propter elóquium tuum vivífica me.
Longe a peccatóribus salus, *
quia iustificatiónes tuas non exquisiérunt.
Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine; *
secúndum iudícia tua vivífica me.
Multi qui persequúntur me et tríbulant me; *
a testimóniis tuis non declinávi.
Vidi prævaricántes, et tæduit me, *
quia elóquia tua non custodiérunt.
Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine; *
secúndum misericórdiam tuam vivífica me.
Princípium verbórum tuórum véritas, *
in ætérnum ómnia iudícia iustítiæ tuæ.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 127
Pax domestica in Domino
"Benedicat te Dominus ex Sion", id est: ex Ecclesia sua (Arnobius)
Beátus omnis qui timet Dóminum, *
qui ámbulat in viis eius.
Labóres mánuum tuárum manducábis, *
beátus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis fructífera *
in latéribus domus tuæ;
fílii tui sicut novéllæ olivárum *
in circúitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicétur homo, *
qui timet Dóminum.
Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;
et vídeas fílios filiórum tuórum. *
Pax super Israel.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 128
Populi afflicti renovata fiducia
Ecclesia loquitur de iis qu tolerat (S. Augustinus)
Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *
dicat nunc Israel:
Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *
étenim non potuérunt advérsum me.
Supra dorsum meum aravérunt aratóres, *
prolongavérunt sulcos suos.
Dóminus autem iustus *
concídit cervíces peccatórum.
Confundántur et convertántur retrósum *
omnes qui odérunt Sion.
Fiant sicut fenum tectórum, *
quod priúsquam evellátur, exáruit;
de quo non implévit manum suam qui metit, *
et sinum suum qui manípulos cólligit.
Et non dixérunt qui præteríbant:
"Benedíctio Dómini super vos, *
benedícimus vobis in nómine Dómini".
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis, quæ dicebántur de illo.