Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Méntibus lætis tua festa, Marce,
atque pergrátis celebrámus omnes,
magna qui Christi tribuísse plebi
te memorámus.
2 Matris exémplis, vénerans amóre
férvido Petrum, séqueris fidélis,
verba de Christi lábiis ab ipso
hausta recóndis.
3 Spíritu accénsus, módico libéllo
mira tu summi réseras Magístri
gesta, tu narras quibus et loquélis
ínstruat orbem.
4 Carus et Paulo, studiósus eius
cordis ardóres ímitans, labóras,
multa pro Iesu páteris, cruórem
fundis amánter.
5 Laus, honor Christo, decus atque virtus,
cuius et testes valeámus esse,
ac, tuis escis recreáti, in ævum
cérnere vultum. Amen.
Ant. 1
Sapiéntiam antiquórum exquisiérunt sancti evangelístæ, et prophetárum dictis narratiónem suam confirmavérunt, allelúia.
Psalmus 62, 2-9
Anima Dominum sitiens
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit
Deus, Deus meus es tu; *
ad te de luce vígilo.
Sitívit in te ánima mea, *
te desiderávit caro mea.
In terra desérta et árida et inaquósa,
sic in sancto appárui tibi, *
ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
lábia mea laudábunt te.
Sic benedícam te in vita mea, *
et in nómine tuo levábo manus meas.
Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
Cum memor ero tui super stratum meum, *
in matutínis meditábor de te,
quia fuísti adiútor meus, *
et in velaménto alárum tuárum exsultábo.
Adhæsit ánima mea post te, *
me suscépit déxtera tua.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Sapiéntiam antiquórum exquisiérunt sancti evangelístæ, et prophetárum dictis narratiónem suam confirmavérunt, allelúia.
Ant. 2
In fide veritátis Deus vocávit nos per Evangélium, in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi, allelúia.
Canticum (Dan 3, 57-88. 56)
Omnis creatura laudet Dominum
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5)
Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, cæli, Dómino; *
benedícite, ángeli Dómini, Dómino.
Benedícite, aquæ omnes quæ super cælos sunt, Dómino; *
benedícite, omnes virtu Dómino.
Benedícite, sol et luna, Dómino; *
benedícite, stellæ cæli, Dómino.
Benedícite, omnis imber et ros, Dómino; *
benedícite, omnes venti, Dómino.
Benedícite, ignis et æstus, Dómino; *
benedícite, frigus et æstus, Dómino.
Benedícite, rores et pruína, Dómino; *
benedícite, gelu et frigus, Dómino.
Benedícite, glácies et nives, Dómino; *
benedícite, noctes et dies, Dómino.
Benedícite, lux et ténebræ, Dómino; *
benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
Benedícat terra Dóminum; *
laudet et superexáltet eum in sæcula.
Benedícite, montes et colles, Dómino;*
benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
Benedícite, mária et flúmina, Dómino; *
benedícite, fontes, Dómino.
Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino; *
benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino; *
benedícite, fílii hóminum, Dómino.
Benedícat Israel Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino; *
benedícite, servi Dómini, Dómino.
Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino; *
benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sæcula.
Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sæcula.
In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.
Ant.
In fide veritátis Deus vocávit nos per Evangélium, in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi, allelúia.
Ant. 3
Collaudábunt multi sapiéntiam eórum, et usque in sæculum non delébitur, allelúia.
Psalmus 149
Exsultatio sanctorum
Filii Ecclesi, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius)
Cantáte Dómino cánticum novum; *
laus eius in ecclésia sanctórum.
Lætétur Israel in eo qui fecit eum, *
et fílii Sion exsúltent in rege suo.
Laudent nomen eius in choro, *
in týmpano et cíthara psallant ei.
Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
et honorábit mansuétos in salúte.
Iúbilent sancti in glória, *
læténtur in cubílibus suis.
Exaltatiónes Dei in gútture eórum, *
et gládii ancípites in mánibus eórum,
ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
castigatiónes in pópulis,
ad alligándos reges eórum in compédibus, *
et nóbiles eórum in mánicis férreis,
ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
glória hæc est ómnibus sanctis eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Collaudábunt multi sapiéntiam eórum, et usque in sæculum non delébitur, allelúia.