Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 25 aprilis
S. MARCI, EVANGELISTÆ
Festum

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


O vir beáte, Apóstolis
comes labórum sédule
adiútor atque múneris,
laudes precésque súscipe.

Christi per illos núntios
exórta sunt lætíssima
et veritátis sæcula
et pacis atque gáudii.

Assúmptus et tu cælitus
ad tanta consors póndera,
compar nitéscis glória
potentiáque prómines.

Tu, seminátor lúminis,
fac sole Christi vívido
virére ubíque gérmina
cæli replénda ad hórrea.

Simúlque cum primóribus
summo astitúrus Iúdici,
da nostra solvi débita,
nos da fovéri grátia.

Sit Trinitáti glória,
quæ præstet in cæléstibus
nos eius omni témpore
gaudére tecum præmiis. Amen.


Ant. 1 In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum, allelúia.

Psalmus 18 A, 2-7
Laus Domini rerum conditoris
Visitavit nos Oriens ex alto... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78. 79)

Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam.
Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces.
In omnem terram exívit sonus eórum, *
et in fines orbis terræ verba eórum.
Soli pósuit tabernáculum in eis, †
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
A fínibus cælórum egréssio eius, †
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est quod se abscondat a calóre eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum, allelúia.

Ant. 2 Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt, allelúia.

Psalmus 63
Contra hostes oratio
Maxime Domino passio commendatur in hoc psalmo (S. Augustinus)

Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
a timóre inimíci custódi ánimam meam.
Prótege me a convéntu malignántium, *
a multitúdine operántium iniquitátem.
Qui exacuérunt ut gládium linguas suas, †
intendérunt sagíttas suas, venéfica verba, *
ut sagíttent in occúltis immaculátum.
Súbito sagittábunt eum, et non timébunt, *
firmavérunt sibi consílium nequam.
Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
dixérunt: "Quis vidébit eos?"
Excogitavérunt iníqua, †
perfecérunt excogitáta consília. *
Interióra hóminis et cor eius abýssus.
Et sagittávit illos Deus; †
súbito factæ sunt plagæ eórum, *
et infirmávit eos lingua eórum.
Caput movébunt omnes qui vidébunt eos, *
et timébit omnis homo;
et annuntiábunt ópera Dei, *
et facta eius intéllegent.
Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
et gloriabúntur omnes recti corde.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt, allelúia.

Ant. 3 Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius, allelúia.

Psalmus 96
Gloria Domini in iudicio
Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum (S. Athanasius)

Dóminus regnávit, exsúltet terra, *
læténtur ínsulæ multæ.
Nubes et calígo in circúitu eius, *
iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
Ignis ante ipsum præcédet, *
et inflammábit in circúitu inimícos eius.
Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
vidit et contrémuit terra.
Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
a fácie Dómini omnis terra.
Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
Confundántur omnes qui adórant sculptília, †
et qui gloriántur in simulácris suis. *
Adóráte eum omnes ángeli eius.
Audívit et lætáta est Sion, †
et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
propter iudícia tua, Dómine.
Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
nimis exaltátus es super omnes deos.
Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
de manu peccatóris liberábit eos.
Lux orta est iusto, *
et rectis corde lætítia.
Lætámini, iusti, in Dómino, *
et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius, allelúia.

V. Dóminus dabit verbum evangelizántibus, allelúia.
R. Virtúte multa, allelúia.



De Epístola
beáti Pauli apóstoli ad Ephésios
4, 1-16

Divisiones gratiarum in uno corpore

Fratres: Obsecro vos, ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne qua vocáti estis, cum omni humilitáte et mansuetúdine, cum patiéntia supportántes ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis. Unum corpus et unus Spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ; unus Dóminus, una fides, unum baptísma, unus Deus et Pater ómnium, qui est super omnes et per ómnia et in ómnibus nobis.
Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit: "Ascéndens in altum captívam duxit captivitátem, dedit dona homínibus". Quod autem ascéndit, quid est nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ? Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cælos, ut impléret ómnia.
Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres, ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi, donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi; ut iam non simus párvuli fluctuántes, et circumferámur omni vento doctrínæ in nequítia hóminum, in astútia ad circumventiónem erróris; veritátem autem faciéntes in caritáte, crescámus in illo per ómnia, qui est caput Christus: ex quo totum corpus compáctum et conéxum per omnem iunctúram subministratiónis, secúndum operatiónem in mensúram uniuscuiúsque membri, augméntum córporis facit in ædificatiónem sui in caritáte.


Cf. 2 Petr 1, 21; Prov 2, 6

R. Non voluntáte humána proláta est prophetía; * Spíritu Sancto inspiráti, locúti sunt a Deo hómines, allelúia.
V. Dóminus dat sapiéntiam et ex ore eius prudéntia. R. Spíritu Sancto inspiráti, locúti sunt a Deo hómines, allelúia.



Ex Tractátu sancti Irenæi epíscopi Advérsus hæreses
(Lib. 1, 10, 1-3: PG 7, 550-554)

Prædicatio veritatis

Ecclésia, per univérsum orbem usque ad fines terræ dissemináta, et ab Apóstolis et a discípulis eórum accépit eam fidem, quæ est in unum Deum, Patrem omnipoténtem, qui fecit cœlum et terram, et mare, et ómnia quæ in eis sunt; et in unum Iesum Christum Fílium Dei, incarnátum pro nostra salúte; et in Spíritum Sanctum, qui per prophétas prædicávit dispositiónes Dei, et advéntum, et eam quæ est ex Vírgine generatiónem, et passiónem, et resurrectiónem a mórtuis, et in carne in cælos ascensiónem dilécti Iesu Christi Dómini nostri, et de cælis in glória Patris advéntum eius, ad recapitulánda univérsa, et resuscitándam omnem carnem humáni géneris, ut Christo Iesu Dómino nostro et Deo et salvatóri et regi, secúndum plácitum Patris invisíbilis, omne genu curvet cœléstium et terréstrium et infernórum, et omnis lingua confiteátur ei, et iudícium iustum in ómnibus fáciat.
Hanc prædicatiónem cum accéperit, et hanc fidem, quemádmodum prædíximus, Ecclésia, et quidem in univérsum mundum dissemináta, diligénter custódit, quasi unam domum inhábitans; et simíliter credit iis, vidélicet quasi unam ánimam habens, et unum cor, et consonánter hæc prædicat, et docet, et tradit, quasi unum póssidens os. Nam, etsi in mundo loquélæ dissímiles sunt, sed tamen virtus traditiónis una et éadem est.
Et neque hæ quæ in Germánia sunt fundátæ Ecclésiæ áliter credunt aut áliter tradunt, neque hæ quæ in Hibériis sunt, neque hæ quæ in Celtis, neque hæ quæ in Oriénte, neque hæ quæ in Ægýpto, neque hæ quæ in Líbya, neque hæ quæ in médio mundi constitútæ; sed sicut sol, creatúra Dei, in univérso mundo unus et idem est, sic et prædicátio veritátis ubíque lucet, et illúminat omnes hómines, qui volunt ad cognitiónem veritátis perveníre.
Et neque is qui valde prævalet in sermóne, ex iis qui præsunt Ecclésiis, ália, quam hæc sunt, dicet (nemo enim super magístrum est); neque infírmus in dicéndo deminorábit traditiónem. Cum enim una et éadem fides sit, neque is qui multum de ea potest dícere ámpliat, neque is qui minus, demínorat.


1 Cor 1, 17-18. 21

R. Misit me Christus evangelizáre, non in sapiéntia verbi, ut non evacuétur crux Christi. * Verbum enim crucis, pereúntibus quidem stultítia est, his autem qui salvi fiunt, virtus Dei est, allelúia.
V. Quia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum, plácuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes. R. Verbum enim crucis, pereúntibus quidem stultítia est, his autem qui salvi fiunt, virtus Dei est, allelúia.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Deus, qui beátum Marcum evangelístam tuum evangélicæ prædicatiónis grátia sublimásti, tríbue, quæsumus, eius nos eruditióne ita profícere, ut vestígia Christi fidéliter sequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)