Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 25 aprilis
S. MARCI, EVANGELISTÆ
Festum

Nona



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Hæc hora, quæ resplénduit
crucísque solvit núbila,
mundum tenébris éxuens,
reddens seréna lúmina.

Hæc hora, qua resúscitans
Iesus sepúlcris córpora,
prodíre mortis líbera
iussit refúso spíritu.

Nováta sæcla crédimus
mortis solútis légibus,
vitæ beátæ múnera
cursum perénnem cúrrere.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prænites,
cum Patre et almo Spíritu
in sempitérna sæcula. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Antiphonæ et psalmi de die currente


2 Tim 1, 8b-9

Collabóra Evangélio secúndum virtútem Dei, qui nos salvos fecit et vocávit vocatióne sancta, non secúndum ópera nostra, sed secúndum propósitum suum et grátiam, quæ data est nobis in Christo Iesu.

V. Gaudéte et exsultáte, allelúia.
R. Quia nómina vestra scripta sunt in cælis, allelúia.



Orémus. Deus, qui beátum Marcum evangelístam tuum evangélicæ prædicatiónis grátia sublimásti, tríbue, quæsumus, eius nos eruditióne ita profícere, ut vestígia Christi fidéliter sequámur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)