Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 25 aprilis
S. MARCI, EVANGELISTÆ
Festum

Sexta



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Veníte, servi, súpplices,
et mente et ore extóllite
dignis beátum láudibus
nomen Dei cum cántico.

Hoc namque tempus illud est,
quo sæculórum iúdicem
iniústa morti trádidit
mortálium senténtia.

Et nos amóre débito,
timóre iusto súbditi,
advérsus omnes ímpetus
quos sævus hostis íncutit,

Unum rogémus et Patrem
Deum regémque Fílium
simúlque Sanctum Spíritum,
in Trinitáte Dóminum. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Antiphonæ et psalmi de die currente


1 Th 2, 2b-4

Fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos Evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhortátio enim nostra non ex erróre, neque ex immundítia, neque in dolo; sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis Evangélium, ita lóquimur, non quasi homínibus placéntes, sed Deo.

V. Custodiébant testimónia Dei, allelúia.
R. Et præcépta eius, allelúia.



Orémus. Deus, qui beátum Marcum evangelístam tuum evangélicæ prædicatiónis grátia sublimásti, tríbue, quæsumus, eius nos eruditióne ita profícere, ut vestígia Christi fidéliter sequámur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)