Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 25 aprilis
S. MARCI, EVANGELISTÆ
Festum

Tertia



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Iam surgit hora tértia,
qua Christus ascéndit crucem;
nil ínsolens mens cógitet,
inténdat afféctum precis.

Qui corde Christum súscipit,
innóxium sensum gerit
votísque præstat sédulis
Sanctum meréri Spíritum.

Hæc hora, quæ finem dedit
diri vetérno críminis;
hinc iam beáta témpora
cœpére Christi grátia.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prænites,
cum Patre et almo Spíritu
in sempitérna sæcula. Amen.


Antiphonæ et psalmi de die currente


Rom 1, 16-17

Non erubésco Evangélium; virtus enim Dei est in salútem omni credénti, Iudæo primum et Græco. Iustítia enim Dei in eo revelátur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivit.

V. In omnem terram exívit sonus eórum, allelúia.
R. Et in fines orbis terræ verba eórum, allelúia.



Orémus. Deus, qui beátum Marcum evangelístam tuum evangélicæ prædicatiónis grátia sublimásti, tríbue, quæsumus, eius nos eruditióne ita profícere, ut vestígia Christi fidéliter sequámur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)