WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:
 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 21 decembris A.D. 2024
Hebdomada III psalterii
Hebdomada III Adventus

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prævia,
qua nos redémit, grátia.

Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exæstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.

Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sæculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.

At nos secúndus præmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.

Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.

Te, Christe, solum quærimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.


Ant. 1 Deus a Líbano véniet, et splendor eius sicut lumen erit.

Psalmus 118, 145-152
XIX (Coph)

Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
iustificatiónes tuas servábo.
Clamávi ad te, salvum me fac, *
ut custódiam testimónia tua.
Prævéni dilúculo et clamávi, *
in verba tua supersperávi.
Prævenérunt óculi mei vigílias, *
ut meditárer elóquia tua.
Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
secúndum iudícium tuum vivífica me.
Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
a lege autem tua longe facti sunt.
Prope es tu, Dómine, *
et ómnia præcépta tua véritas.
Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
quia in ætérnum fundásti ea.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Deus a Líbano véniet, et splendor eius sicut lumen erit.

Ant. 2 Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant Iustum; aperiátur terra et gérminet Salvatórem.

Canticum (Sap 9, 1-6. 9-11)
Domine, da mihi sapientiam
Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere... adversarii vestri (Lc 21, 15)

Deus patrum meórum et Dómine misericórdiæ, *
qui fecísti ómnia verbo tuo,
et sapiéntia tua constituísti hóminem, *
ut dominarétur creatúræ, quæ a te facta est,
ut dispónat orbem terrárum in æquitáte et iustítia, *
et in directióne cordis iudícium iúdicet,
da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam, *
et noli me reprobáre a púeris tuis,
quóniam servus tuus sum ego et fílius ancíllæ tuæ, †
homo infírmus et exígui témporis, *
et minor ad intelléctum iudícii et legum.
Nam et si quis erit consummátus inter fílios hóminum, †
si ab illo abfúerit sapiéntia tua, *
in níhilum computábitur.
Et tecum sapiéntia tua, quæ novit ópera tua, *
quæ et áffuit tunc cum orbem terrárum fáceres,
et sciébat quid esset plácitum óculis tuis, *
et quid diréctum in præcéptis tuis.
Mitte illam de cælis sanctis tuis *
et a sede magnitúdinis tuæ,
ut mecum sit et mecum labóret, *
ut sciam quid accéptum sit apud te.
Scit enim illa ómnia et intéllegit, †
et dedúcet me in opéribus meis sóbrie, *
et custódiet me in sua poténtia.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant Iustum; aperiátur terra et gérminet Salvatórem.

Ant. 3 Parátus esto, Israel, in occúrsum Dómini, quóniam venit.

Psalmus 116
Laus miserentis Domini
Dico... gentes super misericordia honorare Deum (Rom 15, 8. 9)

Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
collaudáte eum, omnes pópuli;
quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Parátus esto, Israel, in occúrsum Dómini, quóniam venit.


Is 7, 14b-15

Ecce Virgo concípiet et páriet fílium, et vocábit nomen eius Emmánuel; butýrum et mel cómedet, ut ipse sciat reprobáre malum et elígere bonum.



V.  Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus.
R.  Super te, Ierúsalem, / Oriétur Dóminus.
V.  Et glória eius in te vidébitur.
R.  Oriétur Dóminus.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Super te, Ierúsalem, / Oriétur Dóminus.


Lc 1, 68-79

Ant. Nolíte timére, quinta enim die véniet ad vos Dóminus noster.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitávit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Nolíte timére, quinta enim die véniet ad vos Dóminus noster.



Dóminum nostrum Iesum Christum, fratres caríssimi, exorémus, qui in sua misericórdia nos vísitat, lætámque vocem iterémus:
Veni, Dómine Iesu.

Qui de sinu Patris egréssus, venísti ut carnis nostræ vestiméntum indúeres,
- líbera quod períerat natúræ vitiátæ contágio.
Veni, Dómine Iesu.

Qui ventúrus, in eléctis agnoscéris gloriósus,
- nunc véniens, in peccatóribus clemens semper et pius inveniáris.
Veni, Dómine Iesu.

Gloriántes in láude tua, Christe Dómine,
- vísita nos in salutári tuo.
Veni, Dómine Iesu.

Qui nos iam eduxísti in lucem per fidem,
- fac nos iustítia tua pro dignis opéribus tibi plácitos.
Veni, Dómine Iesu.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Preces pópuli tui, quæsumus, Dómine, cleménter exáudi, ut qui de Unigéniti tui in nostra carne advéntu lætántur, cum vénerit in sua maiestáte, ætérnæ vitæ præmium consequántur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)